- CHARAX Pergamenus
- CHARAX PergamenusSacerdos, et Philosophus, Suidâ teste, condidit Historiarum Graecarum libros 40. in quorum secundo Augusti Caesaris memoriam celebrat, ὡς πάλαι γενομένου, tamquam antiqui.Unde, eum murto post Augusti aevum vixisse colligitur. Secundum Ε῾λληνικῶν adducit quoque Steph. in Αδράςτεια et ταίναρος. Condidit et χρονικὰ, quorum secundum idem citat in Α᾿γρίαι. Apud Eustath. etiam in 1. Il. citatur ἱ Χάραξ εν Ι᾿ταλικοῖς. Lampsacenus vocatur Lilio Gyraldo, Dialogô 2. de Poetis. Verum Suidas in Χάραξ adducit epigramma antiquum, ubi Pergamenus dicatur. Incipit illud,Ε᾿ιμὶ Χάραξ ἱερεὺς γεραρῆς ἀπὸ Περτάμου ἄκρης.Fortasse Gyraldo obversabatur Charon Lampsacenus. Non de nihilo vero est, quod Etymologus distmcte dicat, Χάρακι ἱςτοριοτράφῳ: Quomodo et Suidae in ὅμηρος bis vocatur. Nam fuit praeterea alter Charax, Grammaticus, cuius item in Ε῏ιπον meminit. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.